- ULRICUS
- I.ULRICUSBohemiae Rex, Moraviam Polonis eripuit. Micislaum dein Regem Conrado II. Imperatori proditurus, frustra fuit, detestante hôc impias technas. Ei successit filius Brzetislaus, Cosmas Bohem. in Histor. Aen. Sylv. Item filius naturalis Christiani IV. Daniae Regis, a Belgis ad Vesaliam caesus, cum in Brabantiam copias, Hispanis auxiliaturus, ductaret, A. C. 1639. Vide infra. PRINCIPES VARII.II.ULRICUSCiliae Comes, magninominis, sub Ladislao Posthumo Hungariae et Bohemiae Rege, ob tutelam huius Fridericum III. Imperatorem acriter vexavit: a Ladislao, qui Iohanni Hunniadi Ungariam, et Georgio Podiebradio Bohemiam gubernandam tradidit, Austriae praefectus. Sed quod nobilitati gravis esset, aulâ Regiâ exul, inconstantis Fortunae insigne documentum fuit. Mox Eyzingerô, qui illum de gradu deiecerat, exturbatô, Regireconciliatus: tandem, quod Hunniadis auditâ morte, velut sublatô aemulô, iam solus in aula dominaturus, exsultâsset, a Ladislao Hunniadis filio, obtruncatus est, A. C. 1456. Vide Aeneam Sylvium, Histor. Bohem. VIRI ILLUSTRES ET CLARI.III.ULRICUSComes Pfiretarum, floruit saeculô 14. Eius viduâ in uxorem ductâ Rudolfus Hesso Marchio Badensis, dominia Hericuriae et Bellifortii tenuit, sed absque liberis exstinctus, A. C. 1332. filiam vero unicamque heredem eius Iohannam, sibi matrimonio iunxit Albertus Sapiens Archidux Austriae, filius Alberti I. Imperatoris.IV.ULRICUSComes Wirtembergicus, et Dominus Beutelspacensis, filius Conradi, quem, Ulrici Beutelspacensis ex filia Werntrude generum ac heredem, ab Henrico IV. Imperatore comitem wirtembergensem creatum fuisse, tradunt. Pater fuit Iohannis, a quo hodierni Wirtembergici Duces descendunt, quique inter filios Ulricum Eberhardi I. genitorem habuisse dicitur.V.ULRICUSFriderici II. Daniae Regis, ex Sophia Megapolitana, filius, haeres Norvegiae, Suerinensis et Slesvicensis Episcopus, frater Christiani IV. floruit sub saeculi praesentis initium. Item filius Christiani IV. ex Anna Catharina Brandeburgica, Suecorum in Borussia, et postea in bello Germanico saxonum in Silesia, ubi aliquas Caesareas copias profligavit, miles. Obiit A. C. 1633. in Silesia, dubiô percussore globô traiectus. Item fil. nothus eiusdem Christiani, dum in Brabantiam copias ducit, Hispanis militaturus, ad Vesaliam, a Belgis caesus est, circa A. C. 1639.VI.ULRICUSa Comite Schlusselburgio, Comitatum Groeningensem, A. C. 1336. emptionis iure accepit: quemadmodum Tubingam, a Goezzone et Wilhelmo fratribus, Comitibus Palatinis Tubingae, A. C. 1342. Cum A. C. 1339. e Comitiis Metensibus rediret, a Domino Vinstingensi absque causa captus, 100000. marcis argenti libertatem redemit; Pater Eberhardi Contentiosi, cuius filius Ulricus, arcem Staufensem a Nobilibus riedhemiis emit, in praelio ad Wilam infelici caesus A. C. 1388. alter vero filius Eberhardus Mitis, genuit Eberhardum iuniorem, cuius filii, Ludovicus Uracensem, et Ulricus Stutgardianam, lineas orsi sunt.VII.ULRICUScognomine Adamatus, vel Gottes Niesswurtz, filius Eberhardi iunioris Stutgardiae lineae conditor, emit A. C. 1450. a Ludovico Bavariae Duce dominiun, Heidenheim, et arcem Hellenstein. Variis bellis implicitus, decessit A. C. 1480. De eius virtutibus et defectibus, vide Naucler. Vol. 3. gener. 49. Pater fuit, ex Elisabetha Bavarita, Eberhardi et henrici, qui Ulricum lineae Ducalis, primae, et Georgium, Montispelicardensis et Ducalis secundae, auctores genuit.VIII.ULRICUSfil. Alberti Formosi, Ducis Megapolitani, Episcopus Suerinensis. Frater fuit Io. Alberti, qui ambo docti ipsi et doctorum fautores, simul Rostochiensem Academiam dotârunt. Iisdem, quibus universa Principatus administratio communiter data fuerat, Megapolis, quidquid in iudiciorum publicorum atque Ecclesiae ordinatione salubriter institutum habet, refert acceptum, Obiit Ulricus A. C. 1603. Pater, ex Elisabetha danica Sophiae Reginae Daniae.IX.ULRICUSfil. Bogislai XIII. Pomeraniae Ducis, A. C. 1602. exstincti, Episcopus Caminensis. Obiit A. C. 1622. Frater Bogislai XIV. qui familiam clausit A. C. 1637. Fuit quoque hoc nomen aliquot Ducum ex veteri Zeringio-Teccia familia. Vide Phil. Iac. Spenerum, Syllog. Geneal Histor.X.ULRICUSfil. Eberhardi I. modo memorati, Uracum arcem ab Henrico Comite Furstenbergico emit, dictusque est Ulricus cum magno pollice, quem dextrum maiorem habebat. Ei Guilielmus Hollandus Imperator advocatiam Monasterii Denckendorff concessit. Pater fuit Eberhardi cognomine Illustris vel Rixosi: quô genitusXI.ULRICUSfil. Henrici modo dicti, ab Eberhardo Barbaro Stutgardiae educatus est. successor dein pulsi a Maximiliano Imperatore patrui Eberhardi, A. C. 1484. in bello Bavarito Palatinos aggressus, plurima occupavit. A Ferdinando Novocastrensi ius suum, quod habebat, ex fideicommisso, in dominiis Blamontii, Hericuriae, Clemontii, Chastelotii et Insularum, certâ pecuniae summâ emit: arcemque Blamontium vi recepit. Postea cum suorum exasperâsset animos, et Reutlingam vexare non desineret, a Suevici foederis sociis ducatu eiectus est, A. C. 1522. quem Caesar Ferdinando fratri suo contulit. Sed, victis ad Laufenam Austriacis, A. C. 1534. a Landgravio Philippo estrestitutus. Foederi dein Smalcaldico nomen dedit, et Euangelium amplexus est: Obiit A. C. 1547. Pater Christophori, cuius filius Ludovicus cognomine Pius, auctor Collegii Illustris Tubingensis A. C. 1589. lineam terminavit, exstinctus A. C. 1593.XII.ULRICUSfil. Iohannis Friderici Ducis Wirtembergici tertius, sub Caesare et Electore Bavariae meruit, ac ad Augustam in primis A. C. 1648. strenue se gessit. Inde in Belgio Hispanis militavit, postea aliquot annis auspicia Gallica sequutus, in bello tandem Turcico equitatui Generalis praefectus est. Obiit haud pridem.XIII.ULRICUSvel HULDERICUS Zuinglius, Helvetius, probis Parentibus natus, in Doggii Comitatus vico, quem Silvestrem domum, Germani Wildhauss vocant, Reformator Ecclesiae Tigurivae celebetrimus. Bienniô, antequam Lutherus in saxonia surgeret, Glaronae in Helvetia Christum annuntiavit: cum idem iam decem ante annis Graecanicis literis eâ causâ operam dedisset, ut ex fontibus doctrinam Christi haurirer, Pareus in dedic. Tom. 3. Tigurum dein vocatus, magnô animô igens et periculosae plenum aleae opus aggressus, contra Bernhardum SamsonemMediolanensem, instituti Francisc. (qui Indulgentias in Helvetia, sicut Tezelius in Germania, venum exponebat, publice badae exclamans. Ecce volant, Ecce volant, animas indigitans e Purgatorio vi Indulgentiarum ceolum petentes) magnô zelô contionatus est, lumenque, discussis tenebris, feliciter reduxit. Scripsit plurima, quae 4. Volum. in fol. prodierunt Tiguri A. C. 1544. 1581. et 1595. Obiit in praelio, contra Quinquepagicos, cui Pastorem, ex more gentis, interesse necesse erat, A. C. 1531. aetat. 48. Melch. Adami, Vir in omni disciplinarum genere solide doctus, qui bensficiô trium linguarum principum, quas egregie calluerat, felicissime Scripturas scrutabatur et tractabat: Idiomate suô, id est, Sermone Helveticô habitus disertissimus, Verheid. Verheid. Stando confecit omnia suastu. dia, certas eis vendicans horas, quas non omisit, nisi coactus. Asummo mane ad horam decimam lectioni, interpretationi, adoctrinae, scriptioni dabat operam, prout temporis et verum postulabat ratio. Post prandium audiebat vel narrantes, vel consilia rogitantes, aut confabulabatur, aut deambulabat cum amicis usque ad horam secundam, hincad labores reditum, quos in medium interdum noctem produxit, Oswaldus Myconius in de Vita et Obitu Zainglii. Vide quoque infra in voce Zuinglius.Divinô Helvetios monitu, caligine pulsâ,Adduxi ad lutis limina sancta meos.XIV.ULRICUSvide quoque Huldericus, et Udalricus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.